SITOPHYLACES

SITOPHYLACES
SITOPHYLACES
Graece Σιτοφύλακες, nomen magistratus Athenis, qui operam dabat, ne coemerent, qui in urbe erant plus frumenti, quam lege cautum erat. Cum enim frumenti in Attico solo penuria esset, magnâ in id curâ incubuerunt Athenienses, ut illius quam optima semper esset annona. Quare lege latâ sanxerunt, ne quis Atheniensis mercator, aut nauclerus, alio, quam Athenas, frumentum importaret. Ut autem sine ullo periculo frumentum ex Hellesponto importare possent, habebant novem ad Hellespontum naves, quae onerariis adversus hostes piratasque praesidio eslent. Allati sic frumenti duos trientes in urbem importabant; trientem teritum in Piraeeum. Ut vero obviam iretur dardanariorum avaritiae, Lege hâc cautum est, ne, qui in urbe erant, coemerent plus qumquaginta phormis, Μηδένα τȏυ εν τῇ πόλει πλείω σίτον πεντήκοντα φορμῶν συνωνεῖςθαι, cuius meminit Lysias Orat. contra Sitopocas, huicque rei Sitophylaces praefecti; qui si munus non administrarent suum, ut Legibus erat sanctum, morte mulctabantur, Lysias ibid. Erant illi XV. numerô, quinque scil. in Piraeeo, decem in Urbe, uti apud Harpocrationem legere est. Vide plura hanc in rem, apud Sam. Petitum Comment. in LL. Attic. l. 5. tit. 5. qui est de imporkandis et exportandis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • AGORANOMI — apud Athenienses quinque in Piraeeo, et totidem in urbe erant magistratus, qui in foro venalia inspectabant, et curabant, ut ibi omnia modeste agerentur; ac ne vendentes aut ementes mendacium dicerent. Vide infra in Foro, it. Voce. Sitophylaces …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ASTYNOMI — Athenis erant X. viri, quibus cura psaltriarum ac tibicinum (alii addunt et viarum) incumbebat, de quibus Plato de Republ. l. 6. Hesych. Α᾿ςτύναμος, ὁ διοικῶν κατα τὸ ἄςτυ. Eorum decem fuisse, legitur apud Aristotelem de Republ. Athen. citante… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • EMERE — olim auferre, unde eximere; et interimere, q saepius eximere Solin. c. 16. Controversum laeta sunt fuera, adeo utexemptos Gaudiis prosequantur. Et Arnob. adv. Gentes l. 1. Interempto revocavit ad vitam. Ubi non occisos sed simpliciter e medio… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FORUM — an a ferendo, quod eo controversias suas et quae ven dere vellent, conferrent, ut voluit Varro: an a voce foras, quod sc. foras et sub dio sit, ut alii: an a fando, ut Isid. sentit, dictum, varias habet significationes: quibus omnissis, de iis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRUMENTUM — a fruendo, sicut fructus et fruges, quae vocabula licet non raro confundantur, Eruditis tamen non idem plane denotant, ut dictum. De inventione eius usuqueve sacro quoqueve iam vidimus. Ut vero hominum victui inserviret, comminuebatur in pila,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”